Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Itaque a tanto uolens crimine uindicare humanum genus introduxit Pharisaeum et publicanum in templo orantes et docuit, etiamsi bona cetera habeat, quod magis superbus offendat quam humilis, qui nulla uirtutum dote subnixus sit: studet enim subplantare diabolus bonis operibus intentos. quantum laborauit Pharisaeus ille, ne raperet aliena, ne iniustus esset, ne adulteraret! quantum laborauit, ne peccaret; sicut peccauit publicanus! quantum laborauit, ut bis in sabbato ieiunaret! quantum laborauit, ut decimam daret omnium quae adquireret! quis nostrum haec facit?

quanti habent possessiones et soli incubant fructibus et solis sibi messes recondunt! aduertit hoc diabolus et perfudit eum ulcere graui, ut non teneret caput mente carnis inflatus et in eo, in quo laudabilis fore crederetur, ibi reprehensibilior iudicaretur. agebat enim gratias deo, quod non esset raptor adulter iniustus. quam noxie ei luctatus est serpens et grauibus eum spiris ligauit! superiorem fecit, ut de altiore deiceret, inferiorem se praebuit, ut sublimiorem casu grauiore prosterneret. mala ruina est adrogantiae, quae superiorem subruit, mala haec lucta serpentis, qua se in plurimos torquet anfractus.