Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

magister igitur similem praesumit, hic superiorem. ideoque et dominus ad discipulos suos dixit: maiora his facietis, ut, [*]( 7 Luc. 22,15 13 Ps. 118, 21 15 cf. Rom. 5,19 18*Esai. 14,14 24*11 Thess. 2, 3-4 28* Ioh. 14,12 ) [*]( 1 angit Pm1Rm1 4 egrotatur Pml 5 abstineat Am2Mm2Οαv ualetudir.em MNu 7 pasca MO 9 remissionis Oral retribuere v 10 quae om. Gm1MNOPRΤα 11 eoncupiscimns 0 13 sequitur-quintus om. μ quintus uersus JfTb 14 cum] add. enim a 15 redimeret GPmlRml 16 reformaret GPm1Rm1 reformauerit OPm2av 21 enim] autem Gml sic se N 22 uellit Gm1 nelit P aequare GPRml altissimi P eius] add. ut a 23 se post indignaturus tr. O, postaequalem tr. a 27 similem) add. se Ov, honorem a 28 suos om. 0 )

61
quibus serpens plus ademerat quam ipse amiserat, maiora Christus facere donaret quam ipse in terris fecerat; in se enim uoluit principem mundi fallere, in discipulis triumphare.

Itaque a tanto uolens crimine uindicare humanum genus introduxit Pharisaeum et publicanum in templo orantes et docuit, etiamsi bona cetera habeat, quod magis superbus offendat quam humilis, qui nulla uirtutum dote subnixus sit: studet enim subplantare diabolus bonis operibus intentos. quantum laborauit Pharisaeus ille, ne raperet aliena, ne iniustus esset, ne adulteraret! quantum laborauit, ne peccaret; sicut peccauit publicanus! quantum laborauit, ut bis in sabbato ieiunaret! quantum laborauit, ut decimam daret omnium quae adquireret! quis nostrum haec facit?