Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

neque enim aegrotus uri desiderat uel incidi, ut pcssit recipere sanitatem. refugit qui grauius aegrotat, ne uratur, ne incidatur, ne alligetur, ne abstineatur a cibo; qui autem salutarem habet ualitudinem, medico securus occurrit. unde etiam dominus non otiose ait: desiderio desideraui hoc pascha manducare uobiscum, non solum desiderans, sed etiam geminato desiderio concupiscens remissionem tribuere peccatorum. concupiscamus ergo et nos desiderare iudicia dei—bona conscientia quae, cum examinatur, probatur-et concupiscamus desiderare in omni tempore, ut nullum momentum bonae praetereat uacuum cupiditatis.

Sequitur uersus quintus: increpasti superbos; maledicti qui declinanta mandatis tuis. cum dominus Iesus per oboedientiam genus humanum redemerit, iustitiam reformarit, serpens autem per inoboedientiam peccatum introduxerit, quid uitii habeat superbia hinc aestimare possumus, cuius auctor diabolus est, quem inducit propheta dicentem: ponam