Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed ut plenius sanaretur, aperuit oculos eius dicens: uade, ostende te sacerdoti. multos sacerdotes habebat synagoga: sed qui oculos aperit, falsos non uidet sacerdotes, uerum aspicit. quis est uerus sacerdos nisi ille, qui sacerdos est in aeternum ? et ideo pater dixit ad eum: tu es sacerdos in aeternum.

aperuit ergo oculos eius et uidit et intellexit, quale munus pro emundatione sua deberet offerre. beatus qui audit haec; quanto beatior qui uidet, qui se uero potest ostendere sacerdoti, ut non habeat quod timeat in se uideri, qui se prius aspicit facie reuelata! nam nisi ipse se prius uiderit, non audebit ostendere, sicut Adam, qui se occultare cupiebat, quia non agnoscebat. sed iam etiam id quod sequitur consideremus.