Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

omnibus dicit Iesus uoio, qui non uult esse peccatum. uelle Christi commune in omnes est, mundari fidei est credentis in Christum. et tetigit eum. [*]( 1 cf. Ps. 76, 6 5*Gen. 27, 40 19*Ioh. 17, 24 22 cf. Ps. 118, 18 24 Luc. 5, 12 26 Luc. 5. 13 29 Luc. 5, 13 ) [*]( GNOP2 uirum Aml PRT quia PR 3 obsequio a 6 disposueris S 7 forte GNOPRT .9 exj sex: av. cf. tractat. 5. cap. 10 atquej add. ex O 11 ueri] serui 0 iugam seruitutis 0 13 decolorauit v 15 legitimum Mm2NT 18 quanta] hic incipit cap. 28 in v 19 reuelatur] add. et adhuc integra reseruatur Ov sum ego O 20 ipsi 0 sunt Rml 21 illius consortium (om. illic) MintellegitGPm1Rm1α intelligiturO 23 ammonuit N 24aita 25 dei O 27 est auctoritas (-tatem M) potestatis MN IesasI iohannes G 28 peccatorem Am2Rm2 peccaturem Rm1 inomneseoromuneO 29 mundare MN )

58
tangit eos, quorum fide tangitur. denique dicit: tetigit me aliquis; sentio uirtutem exisse de me. habes operationem inmaculati corporis, habes remissionem diuinitatis.

Sed ut plenius sanaretur, aperuit oculos eius dicens: uade, ostende te sacerdoti. multos sacerdotes habebat synagoga: sed qui oculos aperit, falsos non uidet sacerdotes, uerum aspicit. quis est uerus sacerdos nisi ille, qui sacerdos est in aeternum ? et ideo pater dixit ad eum: tu es sacerdos in aeternum.

aperuit ergo oculos eius et uidit et intellexit, quale munus pro emundatione sua deberet offerre. beatus qui audit haec; quanto beatior qui uidet, qui se uero potest ostendere sacerdoti, ut non habeat quod timeat in se uideri, qui se prius aspicit facie reuelata! nam nisi ipse se prius uiderit, non audebit ostendere, sicut Adam, qui se occultare cupiebat, quia non agnoscebat. sed iam etiam id quod sequitur consideremus.