Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sunt tibi peecata, non per hircorum sanguinem, sed per hostiam sui corporis ? ille itaque diues in lege, qui perfectae maiestatis in Christo plenitudinem confitendo et quasi eam quibusdam ad illud altare caeleste fidei manibus offerendo peccatum suum soluerit; ille uidet uerum sacerdotem, qui uidet principem sacerdotum, ille templum uerum considerat qui audit dicentem: soluite temp lum hoc, et in triduo resuscitabo illud. magnum templum, de quo uirtus exibat et curabat omnes, mirabile illud altare, in quo unius agni sacrificium tulit peccata mundi, ille praestantissimus leuita, qui uenit non ut ministerium exigeret, sed ut omnibus exhiberet suae ministerium passionis, cui portio deus, qui hic nihil possederit et omnia possideret.

Quid autem dicam de Hebraeo, quem lex sex tantummodo iubet seruire annis et septimo anno exire seruitio ? quis iste Hebraeus [*]( 2*Ps. 26. 4 6 cf. Xum. 6. 21 10 cf. Rom. 7, 14 l2*Luc. 7. 48 13cf. Hebr. 9. 12 laIoh. 2.19 21 cf. Ioh. 1,29 23cf. P*. 118.57 cf. IICor.6,10 24 cf. Ex. 21, 2 25 cf. Uerg. Ecl. 1. 40 ) [*](def. A) [*]( 1 esse sibi 0 2 obtabat OP optauit a ad dominum PRml 4 omnibus diebus MN et om. 0 5 considerem] ut uisitem MNT 7 quid R quod 0 quis eet. av 8 offerret OR nonj add. secus Tw2 11 poterit Gm1 13 peccata] add. tua 0 14 sui corporis hostiam 0 utique a 16 manibusJ pergit J. solueret AR 17 uidit bis codd. praeter 0 18 considerat uerum G hoc templum GR hoc om. P 19 suscitabo MNPT excitabo v 20 exiebat Gm1PRm1α 21 peccatum NT 22 ministerium suae passionis exhiberet MN misterium 0 23 qui hic nihil] quii nihil MT quorumnihiliV nichil hic 0 pr. possiderit Pml possideret OPm2a et] ut Am2v alt. possederitO possidet Rm2 24 sex] septem GMNPR tantum Mm2 25 axire] add. a GMm2αv qui R, add. est MNOT )

57
seruus ? quis Hebraeus liber poterat intellegi ? quis tantus, ut annos aeternos in mente habens uideat uerum Hebraeum. qui non in perpetuum manet seruus. sed sex annis seruili functus officio septimo anno gratiam libertatis adipiscitur?

cuius uidetur Isaac patriarcha seruitutis et libertatis non ignorasse mysterium, qui ait: seruies fratri tuo. et erit cum deposueris et solueris iugum eius a collo tuo, significans fore tempus, quo etsi quis seruierit hic positus fratri suo, postea tamen exactis annis, qui ex istis diebus atque istis quos hic exigimus mensibus colliguntur, soluat iugum a ceruice sua, quod fit septimo anno remissionis.