Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quis potest considerare altare illud caeleste uerumque templum, sacerdotes et leuitas, non istos secundum carnis officia, sed [*]( 2 cf. Ex. 4, 3—4 4 . 9 cf. Ioh. 3, 14 10 cf. Luc. 7. 38 15 Ps. 4. 7 16 cf. Col. 2, 17 18 cf. Hebr. 8, 5 21*Ps. 11S, 18 23 cf. Luc. 2, 13 ) [*](def. A) [*](2 demonstrarit M demonstraret nonne MNPRT 3 eo r 4 adhnc om-MNT 5 quod MSOPm2T declarabat Tm2 6 deponi] poni a cruce jf proici] poni Mm2N deponi a 7 tumulum] add. quasi serpens de uirga factus est (om. av), quia in tumulum proiectus est (om. Tav) Gm2Tm2αv, om. eet. et codd. Mediol. 8 gloria MXPml 9 et nos ergo 0 10 possimus regiam O 12 eo] deo O 13 aperuisset os eius O 15 et om. Gav 16 in ipsa Rm2 non ow-GmlR iam non av 19 diuini cultus 0 20 decuteret a 21 depre- cabatur a 23 ueram N possit a 25 exemplaribus O 26 gradu] ductu uel gradu M posset Mm2Rm2 27 uerumque] add. illud a )

56
illos secundum spiritus gratiam? denique hanc solam sibi gratiam pro maximis optabat Dauid dicens: unam petii a domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo domini

omnes dies uitae meae et ut uideam delectationem domini et considerem templum eius. quis poterat cognoscere, quod offerret diues magnum munus, secundum quod potest manus eius, ut soluatur eius peccatum? quis poterat intellegere, si non haberet quid offerre.uerbigratia arietem, quia non soluebatur eius peccatum ? quis poterat aduertere, quae essent illae inmunditiae, quas soluit non lex quam putant Iudaei, sed lex spiritalis quam Paulus agnouit ? quis poterat uidere remissiones peccatorum ueras, quarum exemplar in lege, ueritas in euangelio est, dicente domino Iesu: dimissa

sunt tibi peecata, non per hircorum sanguinem, sed per hostiam sui corporis ? ille itaque diues in lege, qui perfectae maiestatis in Christo plenitudinem confitendo et quasi eam quibusdam ad illud altare caeleste fidei manibus offerendo peccatum suum soluerit; ille uidet uerum sacerdotem, qui uidet principem sacerdotum, ille templum uerum considerat qui audit dicentem: soluite temp lum hoc, et in triduo resuscitabo illud. magnum templum, de quo uirtus exibat et curabat omnes, mirabile illud altare, in quo unius agni sacrificium tulit peccata mundi, ille praestantissimus leuita, qui uenit non ut ministerium exigeret, sed ut omnibus exhiberet suae ministerium passionis, cui portio deus, qui hic nihil possederit et omnia possideret.