Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quis igitur tantus, ut aperiat oculos et legis uideat sacramenta, nisi ei Christus demonstret? non Moyses tantus. denique iubente domino uirgam proiecit et facta est serpens et fugit ab ea; adprehendit caudam serpentis et facta est uirga, et adhuc non cognoscebat mysterium. quo declarabatur descensurum in terras \' dominum Iesum, qui cum se exinanisset, deponi in crucem et proici pateretur in tumulum, de quo secundum oracula legis resurgens in gloriam dei diuinaeque sedis regale consortium de serpente remearet.

adprehendamus ergo et nos caudam serpentis illius crucifixi, ut potestatem eius regiam possimus agnoscere. et illa, quae in pedes eius misit unguentum, tenuit eum. caudam ergo serpentis adprehendit Moyses et apertum est os eius. non ergo locutus esset de eo, nisi ipse dominus os eius aperuisset.-