Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo ista uita in corpore umbra est uitae atque imago, non ueritas; denique in imagine ambulat homo et in regione umbrae mortis consistimus. sed si quis non ad terrena oculos mentis intendat, sed ad spiritalia erigat, ut possit dicere: spiritus ante faciem nostram Christus dominus, dignus erit qui dicat: in umbra eius uiuemus. Christus enim uita est et ideo, qui in umbra Christi uiuit, in umbra uitae est, meritoque alibi dicit sanctus domini: in umbra alarum tuarum protege me.

omnes ergo etiam sancti in umbra sunt, quamdiu sunt in corpore: non perfecte uident, non perfecte, sed ex parte cognoscunt. ipse Paulus ait: ex parte enim cognoscimus, ipse uas electionis, cui Christus oculos reddidit et sua inluminauit gratia, non facie ad faciem, sed per speculum uidebat, et Dauid reuelari petit

oculos suos, ut remoueretur umbra, quae integrum oculorum inpediebat obtutum. regionem autem hanc mortuorum esse quis dubitet, cum sanctus ipse dicat: placebo domino in regione uiuorum, quia perfecte hic placere nemo potest, ubi, etiamsi fieri possit ut sua peccata non habeat, in ipsa tamen mortuorum regione uiuendo purificatione indiget, quae a contagio eum regionis huius absoluat?