Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Alius ignis iste est, quo exuruntur peccata non uoluntaria, sed fortuita, quem parauit seruulis suis dominus Iesus, ut eos ab ista commoratione, quae permixta est mortuis, emundet; alius ille [*]( \'.1 cf. Matth. 13,43 4*Luc. 1,15 5.17 cf. Gen. 3, 24 6 cf. Matth. 25, 34 8 * Esai. 66: 15 9*Ezech. 22, 19-21 12 cf. Deut. 4, 24. Hebr. 12, 29 13 cf. Ps. 25, 2 16cf. Ps. 94,11. Hebr. 4,3 19*Ps. 65, 12 ) [*]( 1 exuritur AXPRT ipse eras. M. om. XOa 2 sui] eorum 0 sanctus om. GNPRTa 3 igne 0 uenit eodd. praeierO 4 nuntiauit 0 gabrihel MNOPR n uestibulum stantes MN rumpheam GOm2Rm1α 6 iis v 7 qui praesumitis post timetis tr. 0 8 etiam] enim v ezechihel A ezechielem MX (v), iezechielem 0 10 pr. in del. AR. alt. om. Oa uos] eos MX 11 ferro et plumbo O et] add. a M 12 ueniet NPTa qui om. GOav 13 faciat G 14 bonam O 15 quia] add. qui MNT hic] add. non Xm2 purgatur X iterum eras. M, om. N purgari MN 16 nos quoque AR dicat Gm1NPRm1Tm1α dicit 0 m reqaiem meam intrate 0 17 ut] et GOPR iustus AOPm2R rumphea ORml 19 deo Mml domino deo Mm2NO 20 transit] transi A 22 iste est (om. a) ignis av 23 dominus iesus seraulis suis MN ) [*]( LXII. Ambros. Pan 5. Petsehenig. ) [*]( 4 )
Ergo ista uita in corpore umbra est uitae atque imago, non ueritas; denique in imagine ambulat homo et in regione umbrae mortis consistimus. sed si quis non ad terrena oculos mentis intendat, sed ad spiritalia erigat, ut possit dicere: spiritus ante faciem nostram Christus dominus, dignus erit qui dicat: in umbra eius uiuemus. Christus enim uita est et ideo, qui in umbra Christi uiuit, in umbra uitae est, meritoque alibi dicit sanctus domini: in umbra alarum tuarum protege me.
omnes ergo etiam sancti in umbra sunt, quamdiu sunt in corpore: non perfecte uident, non perfecte, sed ex parte cognoscunt. ipse Paulus ait: ex parte enim cognoscimus, ipse uas electionis, cui Christus oculos reddidit et sua inluminauit gratia, non facie ad faciem, sed per speculum uidebat, et Dauid reuelari petit