Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Indigemus ergo purgatione, quia tetigimus mortuos. lex nos mundari iubet: quis tantus, ut supra legem sit? ipsum nazaraeum sanctum dei, si is tetigerit mortuum, inmundum pronuntiat. ideoque radit caput suum et deponit capillum quasi non sanctum et iterum orat ut exaudiatur, qui ante propter mortui adtactum exorare non potuit. inrationabiles duxit dies, quia inrationabili adpropinquauerat: deponit igitur mortua et superflua capitis sui, ut Christo reconcilietur. ergo si nazaraeus purificatur, et nos purificari oportet.

Omnes contigimus mortuum. quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis audebit dicere mundum se a peccatis?sit aliquis fortasse qui in sermone non deliquerit, licet rarus iste, de quo deus dicat sicut de sancto Iob: ille non peccauit labiis suis; tamen non semper habere potuit mundas cordis sui cogitationes; inicit se diabolus in cor hominis.

pone parata semper et peruigili custodia quisquam cor suum saepserit: tamen in medio peccatorum uersatur, necesse habet etiam ipse purificari: unde Esaias cum dixisset: o miser ego, quoniam inmunda labia habeo et in medio populi uersor inmunda labia habentis, statim descendit unum de Seraphim et contigit labia eius carbone, ut inmunda eius labia mundaret. [*]( 4 cf. I Petro 4. 6 6 cf. Num. 19, 11-12 7 cf. Num. 6 15*Prou. 20 9 19 Hiob 1. 22 23*Esai. 6, 5 25 cf. Esai. 6. 6—7 ) [*]( 2 a] et ARv 3 es mundus 0 4 sepulcra AGMPv 5 sepulcris GMv 6 tangimus G 8 deij add. lege a mortuum] add. lex a 9 capud Mml lo omnis JIml, add. enim MN contingimus P enim om. MN gioriatar 0 16 aut] at 0 se dicere mundum JIN 17 pumm se a se mundum O sit] si AR 18 iste] sit et MN sit T sit iste a 20 mundus Pml diabolus se 0 21 pae- (-e)ne AG licet bene Mm2 bone Nm2 semper om. NT 23 unde] ut MNa isaias MNPm2v o om. a 26 imus GMNRm2a seraphyn (-in) AOPRα 27 Iabia eius ANOE )

48