Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Indigemus ergo purgatione, quia tetigimus mortuos. lex nos mundari iubet: quis tantus, ut supra legem sit? ipsum nazaraeum sanctum dei, si is tetigerit mortuum, inmundum pronuntiat. ideoque radit caput suum et deponit capillum quasi non sanctum et iterum orat ut exaudiatur, qui ante propter mortui adtactum exorare non potuit. inrationabiles duxit dies, quia inrationabili adpropinquauerat: deponit igitur mortua et superflua capitis sui, ut Christo reconcilietur. ergo si nazaraeus purificatur, et nos purificari oportet.