Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

denique ex multiloquio peccatum nascitur. lege mandata legis et inuenies scriptum, quia uiuens, si mortuum contigerit, inquinatur. quantos tangimus mortuos, inter quantos mortuos uersamur! ideo tibi auctor uitae dicit: relinque mortuos sepelire mortuos suos, ideo tibi alibi dicitur: surge, qui dormis, et exsurge [*](4*Matth. 9, 22 et 2 6*Ps. 118. 17 8 cf. Luc. 0, 56 10*Esai. 43, 25—26 17 cf. Ps. 21, 16 18 cf. Rom. 7. 24 20 cf. Hier. 9, 21 21 cf. Ps. 38. 2 Prou. 10,19 23 cf. Num. 19, 11 25 Matth. 8,22 26 Eph. 5, 14 ) [*]( 1 bona es MNO quae] quia MNOT 2 et quia] quae Gav quia OT gloriam meam et G speciosaj bona v 3 dicere christum M uel] et MNPTa 4 dimissa 0 7 ut uiuam ARav 8 nisi quod Gm2Tm2 speret AGNOPET uenit mundum av 10 testatur 0 11 non memor a 12 dic] add. tu prius fi 16 alt. dixit om. P 17 quae] quia R pulnere 0 18 ex] ras. M 19 liberare Pml 21 os tuum N hostium GOmlRml ostium eel. av si G ori MmlN hostio Mm2Rml ostio eet. av tuo] add. non G 22 et om. a 23 qui GPmla si uiuens 0 si om. Ga 24 aU. mortuos om. P uitae actor (sic) 0 25 sepelire— suos Orti. GMNOPTa )

47
a mortuis. quomodo tibi diceretur \'surge a mortuis\', nisi inter mortuos uiueres ? ponamus te mundum esse ab operibus mortuis, a peccati colluuione: quomodo mundus es, qui in corpore mortis es, qui inter sepulchra uiuis mortuorum ? oportebat Petrum loqui mortuis, ut procederent de sepulchris suis.

Indigemus ergo purgatione, quia tetigimus mortuos. lex nos mundari iubet: quis tantus, ut supra legem sit? ipsum nazaraeum sanctum dei, si is tetigerit mortuum, inmundum pronuntiat. ideoque radit caput suum et deponit capillum quasi non sanctum et iterum orat ut exaudiatur, qui ante propter mortui adtactum exorare non potuit. inrationabiles duxit dies, quia inrationabili adpropinquauerat: deponit igitur mortua et superflua capitis sui, ut Christo reconcilietur. ergo si nazaraeus purificatur, et nos purificari oportet.