Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo, cui Christus peccata donauit, recte dicit: retribue s er uo tuo; uiuam et custodiam u e rb a tu a. non habet in retributione quod desperet, quia dominus Iesus mundum uenit saluare, non perdere, ideoque inmemor est iniuriae, memor gratiae, sicut in prophetico libro testificatur ipse dicens: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memornon ero. tu autem memor esto et iudicemur; dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quicumque ergo dicit iniquitates suas deo, iustificatur, et quicumque iustificatur, retributionem non timet, sed exposcit, qui retributionem non timet, uiuet.