Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Didicimus quid sit adpropinquare orationem, hoc est \'eleuetur actibus nostris\'. si eleuas actus tuos, eleuasti orationem tuam. qui nouit leuare manus suas, dirigit orationem suam in conspectu dei, sicut infra legisti: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. haec utique oratio ad uitam, alia oratio in peccatum: et oratio eius fiat in peccatum. et tu si saecularia petas, si flagitiosa postules, oratio tua non ad deum dirigitur, sed in peccatum, ideoque intellege quae petas.