Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ut ad similitudinem operis eius atque doctrinae proxime uideatur accedere, nonne dicere solemus, quod adpropinquauit magistro r ergo et tu, si imitatorem te praebeas Christi, sicut ille qui ait: imitatores mei estote sicut et ego Christi, si dolum nescias, mendacium oderis, ueritatem sequaris, iustitiam non refugias, diligas castimoniam, adpropinquasti Christo et per Christum deo. ipse est uia qua peruenitur ad patrem, qui apud patrem semper est. ia

Didicimus quid sit adpropinquare orationem, hoc est \'eleuetur actibus nostris\'. si eleuas actus tuos, eleuasti orationem tuam. qui nouit leuare manus suas, dirigit orationem suam in conspectu dei, sicut infra legisti: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. haec utique oratio ad uitam, alia oratio in peccatum: et oratio eius fiat in peccatum. et tu si saecularia petas, si flagitiosa postules, oratio tua non ad deum dirigitur, sed in peccatum, ideoque intellege quae petas.