Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quia futurum erat, ut, cum ad plenitudinem ecclesia peruenisset, persecutionibus uariis temptaretur, ideo, cum uerbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum. et quae plus sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis adpetitur in nobis, ideo ait: fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae aut hinulo ceruorum super montes aromatum.

propter infirmos fugbt, qui temptamenta grauiora ferre non possint. ideoque scriptum est, ut de ciuitatibus ad ciuitates fugiamus et, si nos in hac ciuitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam. propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat aut fugiat ab infirmis et transeat ad montes aromatum. qui pro martyrio odorem possint beatae resurrectionis adferre. montes aromatum sancti sunt. ad eos confugit Christus, quia fundamenta eius in montibus sanctis.

ad eos igitur confu- ?it qui sunt eius stabilia fundamenta; in nobis fugit, in illis fida statione consistit. mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: bonus enim odor Christi sumus deo, mons [*](3 cf. CoL 1,16 6*Cant. 8,13 8 cf. Cant. 4,12 15*Cant 8,14 19 cf. MattJh. 10, 23 23 Ps. 86,1 27 II Cor. 2, 15 )[*](def.P) [*](1 eaim] eam A 2 quodj qui 0 4 paradyso AGNR 5 adhuc om.0 6 eiusj add. audire Na audire non poterat quam cupiebat 0 8 in hortis 0 uirtute G 9 cum om.MNOBa 12 persecutionis Rm1 ideoqae a 15 in nobis adpetitur M fuge-16 aut om. eodJ. praeter 0 16 hinnaio GMOav 17 fugiet AG fuge O fuget Rm1 fugit Rm2av 1sferreom.O possint Engel- brecht possunt Ala poisent cet. v ideo (om. que) AOav 21 pro fugiat] add. persequentes av 22 possit Oa 23 qui O 25 eiusl ei 0 27 sumus christi M )

510
aromatum Dauid, cuius orationis odor ascendebat ad dominum, et ideo dicebat: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.