Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quemadmodum sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis sollemnitatem, ita et ecclesia uerbi decore iam capta festinabat ad nuptias. ideoque morarum et dilationis inpatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit: ego murus, et ubera mea turres, hoc est: nolite dubitare utrum murus sim — iilae enim dixcrant: si murus est —;ego, inquit, murus sum et non parua ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt.

quomodo dicitis quia non habeo ubera ? sensus, ut turres, habeo sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: et abundantia in turribus tuis. his uberibus, id est sensibus, habilem se tantis nuptiis aestimabat, sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare, quia sensuum eius abundantiam non uidebant.