Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
hic est murus qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in ecclesiam. sed murus quamuis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior. cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium. sed quia rationabilis haec ciuitas est et omnis spes eius in dei uerbo est, non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis caelestibus magis quam corporis uoluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. eo fulta praesidio, eo splendore fulgens habilior Christi copulae iudicatur.