Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urgetur coniunctio spiritalis? a tantis nuptiis excusare non possunt; nemo est enim qui copulam uel animae et spiritus uel Christi et ecclesiae non beatam putet. sed quia plenitudo uerbi uel spiritus sancti uibrat et fulget et nihil est quod ei possit aequari, ideo differre desiderant, ut illa dilatione uel anima uel ecclesia possit esse perfectior.