Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicit ergo et anima, dicit et ecclesia: erraui sicut ouis quae perierat; sed (et) dicit: quaesiui quem dilexit anima mea. hoc est dicere: uiuifica seruum tuum, quoniam mandata tua non sum oblitus. ego te quaesiui, sed inuenire non possum, nisi tu uolueris inueniri. et tu quidem uis inueniri, sed uis diu quaeri, uis diligentius indagari.

nouit hoc ecclesia tua, quia non uis ut te dormiens quaerat, non uis ut iacens te inuestiget. denique pulsas ad ianuam, ut excites dormientem, exploras, si cor uigilat et caro dormit. uis iacentem leuare dicens: surge qui dormis et exsurge a mortuis. mittis manum per cauernam, ut surgat, et, si tardius surrexerit, derelinquis. uis ut quaerat iterum et quaerat a multis et non obliuiscatur quaerere; non obliuiscatur sermones tuos. ut, si tenet eos, offeras te uidendum, non refugias teneri.