Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quomodo [*]( 3.16*Tit. 3, 3 9*Tit. 3, 4—5 21 ef. Lnc. 15, 4 28 cf. Luc. 15, 5 ) [*](2 Iapsus a 4 in om.0 6 qui om.Gm1, exp. R 8 nisi] qui Αμ nisi qui Ob adolitum Rm1 11 nostriJ add. dei Ov 14 renonatione AGMml Pm2Rm1 renouationem NT renouationi Pml 15 ergo a 16 renoaatos AGMm1Pm1Rm1 17 renuntiantes Gm1Mm1 non uitii sedj et aMas 0 21 reliquid GMPm1Rm1, fort. relinquit (xαταλείπει) 22 requisit Rml errarit Νμ errauerit b 27 humana Mml 28 damnare v 29 humeris eodd. prmter Rm1, av inposnit PR (v) )

490
ouis lassa reficiatur, quia non potest aliter humana condicio lassa recreari nisi sacramento dominicae passionis et sanguinis Iesu Christi, cuius principium super humeros eius; in illa enim cruce infirmitates nostras portauit, ut ibi omnium peccata uacuaret. merito gaudent angeli, quia is qui errauit iam non errat, iam suum est oblitus errorem.

Non error igitur, sed consummatio est, ut altera docet interpretatio; consummatio autem perfectio disciplinae est. unde et Hieremias in suis Threnis sub hac littera ait: defecit iniquitas tua, filia Sion, non adiciet te expellere adhuc.