Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noli dubitare relinquere in montibus nonaginta nouem oues tuas, quia in montibus constitutas lupi rapaces incursare nonpossunt. in paradiso semel nocuit serpens; amisit ibi escam, postquam Adam inde depulsus est; illic iam nocere non poterit. ad me ueni, quem luporum grauium uexat incursus.

ad me ueni, quem eiectum ue paradiso serpentis diu ulceris uenena pertemptant, qui erraui a gregibus tuis illis superioribus. nam et me ibidem conlocaueras, sed ab ouilibus tuis lupus nocturnus auertit. quaere me, quia te requiro, quaere me, inueni me. suscipe me, porta me. potes inuenire quem tu requiris, dignaris suscipere quem inueneris, inponere umeris quem susceperis.

non est tibi pium onus fastidio, non tibi oneri est uectura iustitiae. ueni ergo, domine, quia, etsi erraui, tamen mandata tua non sum oblitus, spem medicinae reseruo. ueni, domine, quia et erraticam solus es reuocare qui possis et quos reliqueris non maestificabis; et ipsi enim peccatoris reditu gratulabuntur. ueni, ut facias salutem in terris, in caelo gaudium.