Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Adiuuant autem iudicia dei sanctos, cum bonis operibus remuneratio uitae confertur aeternae. beatus qui dicit: et iudi icia tua adiuuabunt me. ego infirmus, ego peccator timeo iudicia dei propter conscientiam delictorum, mihi terrorem adferunt. me exagitant; sanctos adiuuant. sed tamen iuuabunt etiam peccatorem, licet diuerso modo.

sanctus adiuuabitur, dum probatur, [*](2 Ps. 21,16 4 cf. Rom. 7, 24 5∗Phil. 1, 23-24 9 cf. Esai. 9. 2 10 ci CoL 3, 3 12 cf. Ps. 114,9 16 ef. PhiL 3,21 17 Ps. 49,16 21 Ps. 136,4 24 Ps. 118,175 ) [*]( 4 corpore mortis huius av 5 uere] uiuere 0 cum salutari 0 6 esse cum christo 0 enim erp. R, om. v 8 opera AMRm1 11 libera j Iibere ARm1 12 deo O uiuet stripsi uiuit coàd. av 13 infernum AGNPTml inferna Tm2 15 laudauit M 17 bene M qui]quid ANOPRTa 19.20 in umbra laudamus ei in terra aliena sumus on. codd. praeter 0,a 21 dicentem scripsi dicentw codd. av, ct. p. 497, 10 27 iuuabuntj adiuaabunt Pm2 28 prolabitar Pm2Rm2 )

502
peccator adiuuabitur, dum humiliatur, dum castigatur, ut peccata soluat duplicia, dum opus eius exuritur, ut ipse saluus fiat, sic tamen quasi per ignem. fortassis etiam sic conuenit sensus: si dignus fuero iudicio, dignus ero ut exuar consortiis impiorum, quoniam non resurgunt impii in iudicium, et iuuabunt me iudicia, quoniam qui credit in domino non iudicatur. proderit illi fides et suffragabitur ad ueniam, etiamsi qua in operibus offensa sit.