Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus septimus: uiuet anima mea et laudabit te, et iudicia a tua adiuuabunt me. futurae [*](l*Hebr. 1,14 6 Ps. 118,174 10 II Cor. 12, 10 12 cf. II Cor. 12, 9 13 Ps. 118, 174 19 cl. Act. 28,28 21 cL Ps. 1, 2 25 Ps. 118,175 ) [*]( 1 hoc ARml 2 spiritus] add. sant Na 3 erunt v erant codd. sunt a 4 eligit Pm2 6 Sequitur-sextus om. a uersus om.N VIAGNOP 9 finem 0 tempora post senectutis add. Tm2a, om. cet. senectutis finem v 10 aegritudines Pml 12 ualetudinis v 14 domine Pv, om. cet. salutem magis AR 15 potius] add. sunt a 16 cogitationis MNPm1 medicina ARm1 sunt medieinae v sunt post studiosi (sic) tr. a 17 mentis NT 21 cum} at Pts2 in om.GMNPBTa conuersetur (ex—atur O) Ov conseruetur cet. a* add. quod salos quaeritar a 22 meditetur AGMN Pm1Rm1a 23 uertitur O 25 Sequitur—septimus om.a uersus om. NVIIAGNOP uiuit AGPRm1a 26 iudia A )

501
utique uitae, non praesentis sibi remuneratione blanditur. haec enim uita quomodo dici potest, de qua scriptum est: et in puluerem mortis deduxisti me? quam multi uiuentes in inferno sunt!

ipse Paulus cupiebat de mortis huius corpore liberari, qui uere concupiuit salutare dei dicens: dissolui enim cupio et cum Christo esse, multo enim melius; permanere autem in carne magis necessarium -quam uoluntarium. quomodo ergo uiuit anima operta mortis inuolucro aut quae est uita, quae in umbra est ?

in regione umbrae mortis sumus, abscondita est uita nostra, non libera; erit enim libera in regione uiuorum, in qua fiduciam conplacendi iustus adsumit, ut placeat domino in regione uiuorum. ibi ergo uiuet anima nostra, ubi nihil mortale, nihil infirmum amicta sit. nihil debitum poenae.\'