Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed non potest quis ante eructare hymnum, nisi didicerit iustitias dei et didicerit ab ipso domino deo suo. ideo hoc specialiter Dauid petit, ut eum doceat deus; audierat enim et cognouerat in spiritu, quia unus magister est, et ideo ubique ipsum doctorem fieri postulabat, ut ab ipso disceret iustificationes eius.

quomodo enim cantare potest in metu positus et timore poenarum? quomodo cantare potest grauium sibi conscius delictorum, nisi prius fiat ueniae securus ? denique in posterioribus habes: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena?, in qua inpugnetur, in qua captiuetur in lege peccati, in qua defleat atque deploret suae captiuitatis aerumnas.