Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideo uerus sapiens dicit: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. elaborandum est igitur, ut in hoc saeculo stulti simus, nihil nobis (sit) cum philosophia, ne quis fidem nostram per elementa mundi huius transducat a uero, ne quis adsertionem nostram per philosophiam depraedetur.

sic enim Arnanos in perfidiam ruisse cognouimus, dum Christi generationem putant usu huius saeculi colligendam. reliquerunt apostolum, secuntur Aristotelem. reliquerunt sapientiam quae apud deum est, elegerunt disputationis tendiculas et aucupia uerborum secundum dialecticae disciplinam, cum clamet apostolus: ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem secundum traditiones hominum. secundum elementa huius mundi et non secundum Christum.