Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ubi autem-> error est, culpa signatur. hic ergo est profectus, finis ut culpae sit. sed quid est quod interpretetur ? \'errauit\', inquit; non \'errat, sed \'errauit\'. errasse praeteriti est temporis, errare praesentis; qui errauit desiuit errare et ueterem condemnat errorem. de eo enim dicitur \'errauit\', qui in errore iam non sit. nam is, qui adhuc in errore [*](2*Cant 8,10 4 Ps. a3,16 5 cf. Ioh. 14, 6 7*P3.118, 168 16 cf. Prologuscap. 1 ) [*]( 1 ecclesia. gloriatur 0 3 quia 0 suas] ei 0 6 iis v actuque] pergit A inuenire scripsi conuenire codd. au 8 bonam Aml esse bona v inluminandum AMm1Rm1 9 iudicaris 0 gloria] add. et Ea a] in P 10 in] per T, om.GMNPm1Rm1 nulla subscriptio in codd. 13 Incipit om.M Incipit littera om.N thau GMP AV N littera Tau (thau 0) Ov significant Gml 14 quid—15 secunda] thau 0 15 et om-Nav pr. est] XXII est 0 quae] qua G all. est om.NPml, post Hebraeos tr. av psaImus-iste APmlR 16 CXVIII AGOPR 18 deponere A depouerem R 20 terror R culpae AO culpa cet. a etiam cuipae v 21 quid est] uide Oav quod] quid AOPBw interpretatur T inquid Pm1 24 pr. in] add- eo a his Gm1Mm1Pm1Rm1 in errore adhuc permanet O permaneto )

489
permaneat, non errasse dicitur, sed errare; errare enim permanentis in uitio est, errasse corrigentis est lapsum.

Denique emendator morum ait: eramus enim ali quando insipientes, increduli, errantes in desideriis et uoluptatibus. non dixisset utique: eramus aliquando insipientes, nisi qui adeptus esset postea sapientiae disciplinam, neque dixisset: eramus errantes, nisi superiorem deposuisset errorem.

denique ut abolitum lapsum doceret nec ullum offensionis resedisse uestigium, ait: cum - autem benignitas et humanitas apparuit saluatoris nostri, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti. ueteri igitur errore deposito et spiritu sancto atque omni morum emendatione renouatus dicit: eramus enim a aliquando errantes. uides ergo, quia errori renuntiasse non uitii, sed profectus est.