Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Utinam ego talis esse merear, ut, si forte persecutor ingruerit, non considerem suppliciorum meorum acerbitates, non metiar tormenta, non poenas, non cogitem ullius atrocitatem doloris, sed haec omnia leuia ducam, trepidem autem ne Christus me neget, ne Christus excludat, ne me repellat de concilio sacerdotum, si indignum eo collegio iudicauerit, uideat magis, licet permotum corporalium terrore poenarum, plus tamen trepidantem futura iudicia! etsi dixerit mihi: modicae fidei, quare dubitasti?, porriget tamen dexteram et insurgentis fluctus saecularis huius mole turbatum fida mentis statione firmabit.