Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uerum qui gratis inpugnatur fortis esse debet et constans. quomodo ergo subtexuit: et a uerbis tuis trepidauit cor meum? trepidare infirmitatis est, timoris atque formidinis; sed est etiam infirmitas ad salutem, est etiam timor sanctorum. t imete dominum, sancti eius et: beatus uir qui timet dominum. qua ratione \'beatus\' ? quia i n mandatis eius cupiet nimis.

pone ergo martyrem inter pericula constitutum, cum inde inmanitas bestiarum ad incutiendum terrorem infremat, aliunde stridor candentium laminarum et flamma fornacis ardentis exaestuet, ex parte alia personent tractus grauium catenarum, hinc carnifex cruentus adsistat: pone, inquam, circumspectantem omnia plena suppliciis. deinde cogitantem mandata diuina. illum ignem perpetuum, illud sine fine incendium perfidorum. [*]( 9 Ps. 119, 7 17∗Ps. 118, 161 19*Ps. 33,10 20 Ps. 111,1 21*Ps. 111.1 ) [*](def. A) [*]( 2 uires M iares Rtnl sibi iure v aendieant Ma iis Gv hiis R 4 qui iusteO 5 sustineant Ptnl 6 nullum iustorum 0 thorum Rm2a 7 supplicia sustinere cogatur O subplicia M 8 iuste MN Ra alt. qui om.0 12 beneficus PR quia] qui a 14 infidosj add. gratia a arcersitur 0 accersetur PmlRtnl areessitur v 16 uerumj add. is Mv his 0 debet esse Oav debit Gm1 20 dominuinj add. omnes a 23 incutientium GMP 24 flam- mas M 25 exaestuat Om1Pm1 26 assistat cruentus O 27 subpliciis M supplicii Ov )

478
illam poenae recrudescentis aerumnam, trepidare corde, ne, dum praesentibus cedit, perpetuis se dedat exitiis, perturbari animo, dum fu-

turi iudicii romphaeam illam terribilem quadam conspectus specie contuetur. nonne hanc trepidationem fiduciae uiri constantis aequabis? in eundem concurrit effectum confidentia cupientis aeterna et diuina trepidantis. sit tamen fortior ille qui sperat, sit fortior qui praesumit.