Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Bene hoc martyr dicit, quod iniuste persecutionum tormenta sustineat, qui nihil rapuerit, nullum uiolentus oppresserit. nullius sanguinem fuderit, nullius torum putauerit esse uiolandum, qui nihil legibus debeat et grauiora latronum sustinere cogatur supplicia. qui loquatur iusta et non audiatur, qui loquatur plena salutis et inpugnetur, ut possit dicere: cum loquebar illis, inpugnabant me gratis. gratis igitur persecutionem patitur qui [*]( 2 ) inpugnatur sine crimine, inpugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis, inpugnatur quasi ueneficus, quia in nomine domini gloriatur, cum pietas uirtutum omnium fundamentum sit. uere frustra inpugnatur, qui apud impios et infidos impietatis accersitur. cum fidei sit magister.