Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

et infra idem Hieremias ait:gaude et laetare, filia Idumaeae quae habitas in Geth, et quidem ad te transibit calix, bibes et inebriaberis adhuc; super uulnus est. calix enim domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius redemit peccata mundi. hic calix inebriauit gentes, ne proprii meminissent doloris, sed ueterem obliuiscerentur errorem.

bona igitur ebrietas spiritalis, quae turbare corporis nescit incessum, leuare mentis nouit uestigium. bona ebrietas poculi salutaris. quae maestitiam peccatricis abolet conscientiae. iucunditatem uitae infundit aeternae. ideo scriptura dicit: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! [*]( 2 Ps. 118, 161 3*Ps. 118. 162 7*Thren. 3, 61—63 11*Thren. :3, 63—64 15*Thren. 4, 21 24*Ps. 22, 5 ) [*]( 1 super 0 2 sunt otn. a 3 ergo a uerbis tuis v 4 supra a uulnerisj uulnera Ta 7 obprobria AR 9 mihi v, om. codd. a et meditationes eorum Ov. om. eet. a 10 sessiones N 11 oculos Ov 12 retributionem] add. eorum a 14 solet dolorem Nav mittigare P 16 geeth Am2 quidem] add. et 0 transiuit GM transilibit T pertransibit av 17 calix] add. et 0 inebrieberis Mm1 inebriaberis. Adhuc interp. Ob; at ef. p. 424. 9, ubi edd. falso distinguuni 19 redimit Gm2 peccata redemit N mundi peccata redemit av 21 nescit corporis Oav nescit om.N 22 Jauare A 23 abolens O iocunditatem MNOSa 24 infundat Pm1 )

476