Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Accipe aliter: crux domini Iudaeis scandalum. Graecis stultitia est. scandalum est perfido, quia dicit Iudaeus: \'ergo hic deus est qui homo uisus est, hic deus est qui ieiunauit, hic deus est qui uapulauit, hic deus est qui crucifixus est, qui de cruce descendere et se liberare non potuit?\' denique hoc dicebant tempore dominicae passionis: descendat de cruce et credimus ei. confidit in deo, liberet nunc eum, si uult eum.

non te ista temptent, non te ista perturbent, non in animum tuum huiusmodi se inserant cogitationes. ubi pax est et multa pax, ibi crux Christi non obprobrio, sed saluti est. non fuit obprobrio Petro crux domini. quae tantum ei gloriae dedit, ut inuersis Christum ho-

noraret uestigiis, metuens ne, si ea specie crucifixus esset qua dominus, affectasse domini gloriam uideretur. crux ergo obprobrium perfido, fideli autem gratia, fideli redemptio, fideli resurrectio est, quia pro nobis passus est dominus, quia illo nos redemit sanguine. [*]( 1 cl. Nam. 14, 30.32,12 3 cf. Num. 20,1.28 4 cf. Dent. 34, 4 11 Ioh. 14, 27 12 cf. Ps. 118,165 13 cf. I Cor. 1, 23 18*Matth. 27,42-43 23 cf. Aet. apost. apocr. ed. Lipsius I 94 ) [*](def.A) [*]( 1 temptati] add. sunt av hiesum R caleth 0 Caleb v 3 aron GM 4 dixerat GMml 5 quae] qui MNTa in terram repromissionis non poterat 0 6 ista] add. in a dedebatur Rml 7 quo aduxit G quoad duxit Pml semper proeliatus Nav proeliabatnr semper 0 8 populus] add. uersatus Ts.l.a hiesas GMPB 10 agitur 0 incestis Mml 13 domiai] christi a 16 crucifixus estI add. hic deus est MOv 17 dominieae om 0 19 confidet PmlBml eum nunc 0 pr. eum om.a alt. eum om-NOPRv, cf. Explan. ps. 61, cap. 15 21 ingerant v est om.v 22 pr. non] add. in a 23 domini] Christi Oav qui OB M ae si] si ex nisi M 26 resurrexeio M )

487
illa ad paradisum resurrectione reuocauit. qui haec credit, quomodo turbari potest, cui spes regni caelestis adsurgit?