Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui pacem habet, quae omnem mentem superat, magnus est, non est de pusillis istis. ideo scandalum pati non debet, quia pusillorum est exagitari scandalo. unde et dominus ait: quicumque scandalizauerit unum de pusillis istis minimis. non solum pusillos, sed etiam minimos dixit quos perturbant scandala, et ideo graui obnoxius poenae est, ut legisti, Quicumque turbauerit infirmae mentis infantiam. sicut enim grauiore [*]( 2 ) supplicio est. qui persuaserit crimen infantulo et incautam praecipitarit aetatem. ita, qui inualidum et insipientem et inprouidum circumscripserit persuasione erroris aut exagitatione cordis affectum. uis scire quam infirmus sit qui scandalizatur? non mand nd u ca b o, inquit, carnem, ne fratrem scandalizem. quanta infirmitas et quaedam infantia animi, ut eum etiam esca fratris exagitet! unde non potest homini esse praecipitium, quando etiam hinc periculum est?