Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Multa generantur ad perturbationem hominis: et uxor plerumque decepta serpentis insidiis animum uiri exagitare conatur et pater fidem filii frequenter inridet et uir suae coniugis mentem temptat obprobriis. sed in his omnibus superat iustus et dicit: quis nos separabit a caritate Christi?

tribulatio an angustia an persecutio? quotiens benefacta crimini dantur, quotiens uirtus obprobrio ducitur, quotiens ipsa ingrata est gratia! uendidit iustus facultates suas, dispensauit pauperibus, nihil sibi reliquit: contemnitur plerumque in ipsa ecclesia, quia diues esse desiuit, sicut scriptum est: si dederit uir omnes

facultates suas in caritate, contemptu contemptus erit. non ergo moueatur; non enim mercedem huius saeculi nec gratiam, sed uitae quaesiuit aeternae. non indignetur, quia homines pecuniis magis quam operibus bonis deferunt. nam si ei propter bonum opus in hoc saeculo deferatur et huius studii fructum hic adipiscatur, dicitur de eo: percepit mercedem suam. habet quidem opus bonum et hic gratiam, sed breuis portio emerendae salutis est.

serua futuris mercedem tuam et istius saeculi obprobria incrementa mercedis tuae iudica. cogita semper apostolicum illud. quod indignae sint passiones huius temporis ad superuenturam gloriam. [*]( 10 Rom. 8,35 16*Cant. 8, 7 22*Matth. 6, 2 26*Rom. 8,18 ) [*]( 1 commentis Mm1NT, add. vel T 2 est iustitiae Aav 3 est om.N 4 et] ut GM est ut a eorporea ea G corporea Ma corpore et Pm] utI et MPRTml efficiat miles bella et Tm2a eonfectu GM 5 beHando Gml 8 exagitari AGMN Pm1 Rm1 9fidem om-NT fili Nm1 Rm1 filium T coniugis suae av 10 iustus] intus 0 12 ali. an] aut NP quotiens] add. ipsa v benefactia G 13 uirtus—quotiens om.P 15 reliquid MRm1 16 desiit 0 17 caritatis Pm2Rm2 contemptu om. O 20 defemntur a 24 emercendae Om1 25 tuae mercedis O iudicia Om1Pm1Rm1 eogitans O 26 apostolicum om.O )

485
nullis ergo iustus frangatur iniuriis, nullis moueatur periculis. nullis temptetur procellis, siue mors ingruat sine uita siue angeli caelorum. neque deiciatur aduersis neque extollatur secundis, nusquam sit eius infirmus affectus. et mors temptat et uita temptat; caue scandalum.