Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Transi ergo et tu fidelis animi dilectione. si diuinam uis tibi adesse praesentiam, non solum pax, sed etiam multa pax sit in animo tuo, nulla te proelia diuersae cupiditatis inpugnent, non iracundia stimulet, non libido et, si est pugna, tamen foris, non intus sit. proeliare aduersus persequentes, licet et ipsis silentio saepe cedendum sit. Quia tibi uincunt.

illorum potentia tua est uictoria; tunc denique triumphantur, cum se uicisse crediderint. non ergo te inpugnet auaritia, non cupiditas exagitet, non tristitia deiciat, non inflammet libido, non resupinet superbia, non curuet ambitio, non formido consternat. pax multa abundet, quae superat omnem mentem secundum apostoli sententiam, quo nihil pulchrius dici potuit.

summus [*](3 Ps. 123, 5 8 cf. IV Reg. 2, 8 12*EsaL 43, 2 19 cf. II Cor. 7,5 25 cf. Phil. 4, 7 ) [*](2 quae—possunt om. AGNPTa 4 moysis M (v) 5 et ut av tibi om. T 6 diliges 0 dominum 0 tntum] suum ANm2 totum GJIml tuum Nm10R ita M 7 hii MOB dimersi MRm1 8 exercitum 0 iordanen sic NPR 9 transmiserunt Pv transierant 0Tm2a mercis AMR 10 hii R nostrarum fluenta P 12suum Rml 13 inhabundabunt Pm1 suis iustis v 15 non] ne 0 16 dilectione scripsi directione eodd. av 17 non 0 si noa cet. alt. pax om.NTa 18 tuo]add. dilectio a 20 sepe silentio credendum O 21 quia] qui iam M uictoria est av 22 crediderunt M 25 consternat] cf. timor deicit Explan. ps. 61,19 abundetl add. tibi AOv superet GMN speret O exsuperat av) [*](31* )

484
enim sapientiae finis est, ut simus mente tranquilla, non commenticiis poetarum fabulis lubricus turbetur affectus. summus finis iustitiae est, ut iniquitas mentem iusti mouere non possit, uirtutis totius hic finis et corporeae ipsius fortitudinis, ut confecto bello pacem reformet. paci ergo et ipsa plerumque militat fortitudo bellandi; nemo ergo pacificum turbet affectum.