Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Helias atque Helisaeus Iordanen transmiserant pede; et haec fuit nimiae merces et gratia caritatis. hi igitur ut transirent aquas fluuii Iordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius uestigio transierunt. de hac aqua dicit dominus: si transeas per aquam, tecum sum, et flumina non inundabunt te. adest iustis suis semper, cum aliquibus teruntur aduersis, si tamen transeant mente constanti, non dubitanti, non fidei turbentur incerto.