Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quartus: septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. et numero quidem studium sanctae deuotionis exprimitur, sed puto magis quod purus et quietus ac uacuus ab omni onere delictorum declaretur affectus, ut sine ullo iracundae inprecationis aut flagitiosae cupidi-

tatis incendio deferatur oratio, nihil quod alii noceat postulemus, nihil quod nos saecularibus petitionibus decoloret. laudemus in hymnis et canticis, uera semper et iusta ea quae de diuinis canimus laudibus confitentes. non sit anceps et dubia sententia, non discolor mentis intentio, non materialibus negotiis occupata a propositi spiritalis exsecutione deflectat. iustificetur semper iustitia dei tranquillo animo, non otio feriato.