Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ubi ergo spes refundendae est sanitatis, ibi adhibentur medicamenta uulneribus. ubi autem omne caput in dolore et omne cor in maestitia, non est uulnus neque cicatrix, non plaga cum feruore, hoc est: ubi non portio. sed uniuersitas periclitatur et quadam corrupti totius corporis tabe consumitur, ibi non est malagma inponere neque oleum neque alligaturam. multo igitur commodius, ut sit uulnus, quod foueas atque constringas, quam sine uulnere mors serpat interior.