Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Considera etiam, quia spiritali quodam oleo caelestium praeceptorum ungit nos atque exercet cotidie scriptura diuina et dominus noster. plurimos ad subeunda certamina gestiens prouocare, diuersa posuit praemia coronarum, considera, inquam, Christi athletam innumeris contentionibus fatigatum ac prope iam lassatis uiribus resistentem periculi mole turbatum, cum uideat sibi non solum aduersus carnem et sanguinem, sed etiam aduersus spiritales nequitias quae sunt in caelestibus esse luctamen, dicere: uide hummilitatem meam et erue me, quoniam legem tuam non sum oblitus. non enim potuit obliuisci qui secundum eius praecepta certauit.