Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quo indicio euidenter exprimitur, quod populus senior ille terrenus propter intemperantiam gulae primatus quos habebat amisit, populus autem ecclesiae per sobrietatem et continentiam primatus. quos ordine non habebat aetatis, et confessione et pio furto paternae benedictionis eripuit. quid est igitur quod populus rapuit christianus nisi dominum Iesum ? a doebis enim Iohannis Baptistae regnum caelorum cogitur et cogentes diripiunt illud, sicut ipse dominus declarauit. bona fraus quae uitam furatur aeternam. sed quoniam satis dictum de litterae huius interpretationibus arbitramur, consideremus ea, quae huic litterae propheta subiecit.-