Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde colligitur, quia idem homo et saluatur ex parte et condemnatur ex parte. cognoscentes itaque multa esse iudicia opera [*](4 Deut. 6, 4 6 cf. I Ioh. 4, 2 8 cf. I Gor. 8, 6 19*II Cor. 6, 10 22 sqq.] cf. I Cor. 3, 12—15 25*1 Cor. 3,15 ) [*]( 3 audistis Mm14 israhel R 5 domiausj deus AGm20av 7 carnem P 8 in] per Pm2 10 pr. utj et Pml nostros a informetur Νμ. informent a U conuersationes M 14 iustitiae M 15 martyrum Oav 17 et] add. in ANPRa 18 aliquod 0 aliquit Pml 21 bonumj add. sit a adsistit Mm2 22 utj add. et 0 utrumque ne om APm1Rm1v ad] ne ad Ov 2b et ipse per ignem αμet om.NPm1 )

474
nostra examinemus omnia. in uiro iusto graue est detrimentum graue operis alicuius incendium, in impio poena miserabilis. sint magis omnia iudicia plena gratiae. plena florentium coronarum, ne forte, cum trutinantur facta nostra, culpa praeponderet.

XXI. LITTERA SIX.

Incipit littera \'Sin\', quae Latine dicitur \'super uulnus\'. super uulnus quid est nisi medicamentum, quo uulneris acerbitas mitigatur? super uulnus oleum infunditur, ut omnis uulneris molliatur asperitas; super uulnus malagma, super uulnus alligatura, quibus omne uulnus fouetur.