Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uenisti ad ecclesiam, audisti unum deum dici, unde lex incipit, sicut habes scriptum: audi, Israel, dominus deus tuus dominus unus est. crede unum deum esse, non plures deos. cum autem coeperis legere dominum Iesum dei filium in carne uenisse propter totius mundi redemptionem, distingue sapienter unum deum patrem esse, ex quo omnia et nos in illum, et unum dominum Iesum, per quem omnia et nos per ipsum.

cognosce quia ideo uenit, ut uirtutis semitis noster informaretur affectus, ut morum mansuetudinem conuersationis eius disceremus exemplo, ut aboleretur culpa per gratiam, et tunc a ueritatis confessione ad cognitionem iustitiae processisti. fides principium christiani est, plenitudo autem christiani iustitia est; fides in confessione populorum, iustitia in martyrii passione.

Scientes igitur in aeternum mansura iudicia omnia iustitiae dei caueamus, ne opera nostra displiceant et aeternum incipiamus subire iudicium nec, si aliquid boni fecimus, resupino soluamur affectu. omnes oportet nos ante tribunal Christi adsistere, ut recipiat unusquisque quod gessit, siuebonum siue malum.