Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo in persecutionibus interioribus esto fidelis et fortis, ut et istis forensibus persecutionibus adproberis. et in intimis persecutionibus sunt reges et praesides, terribiles iudices potestate. habes exemplum in domini temptatione quam pertulit. demonstrata sunt ei omnia regna et dictum eiest:tibi dabo haec omnia, si procidens adoraueris me. lectum est et alibi: non regnet peccatum in uestro mortali corpore.

uides ante quos reges statueris, o homo, ante quos praesides peccatorum, si culpa regnat. quot peccata, quot uitia, tot reges; et ante hos adducimur et ante hos stamus. habent etiam isti reges tribunal in mentibus plurimorum. sed si quis Christum fateatur, statim regem illum facit esse captiuum, deicit de solio suae mentis. quomodo enim poterit diaboli tribunal manere in eo, cui Christi tribunal adsurgit ?