Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nolite, inquit, omni spiritui credere, sed a fructibus eorum cognoscite quibus credere debeatis. uenit quis in ecclesiam, dum honorem affectat sub imperatoribus christianis, simulata mente orationem deferre se fingit, inclinatur et solo sternitur qui genu mentis non flexerit. uidet illum homo, christianum putat; uidet homo orantem suppliciter et credit, sed deus audit negantem. discedit probatus ab homine, sed condemnatus a iudice.

quanto tolerabilius fuerat homini negasse et deo esse confessum! licet hoc quoque reprehensibile; perfecta enim confessio et animi quaerit deuotionem et uocis professionem; corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit adsalutem.