Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quod est amplius, non sermonis tantummodo, sed etiam operis testimonium praebuisti. quis enim locupletior testis est quam qui confitetur dominum Iesum in carne uenisse, cum euangelii praecepta custodit ? nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi uerbo fatetur, operibus negat. quam multis dicentibus: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et daemonia eiecimus et uirtutes multas fecimus? in illo die respondebit: discedite a me omnes operarii iniquitatis! ille ergo testis est, qui adstipulantibus factis domini Iesu praecepta testatur.

Quanti ergo cotidie in occulto martyres Christi sunt et Iesum dominum confitentur! nouit hoc martyrium apostolus et testimonium Christi fidele, qui dixit: haec est enim gloriatio nostra et testimonium conscientiae nostrae. quanti foris confessi sunt et intus negauerunt! namque uxoris ducendae gratia, quae gentili uiro a christianis parentibus negabatur, simulata ad tempus fide plerique produntur quod foris confessi sunt