Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

e his dictum est persecutionibus: omnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutionem patiuntur. \'omnes\' dixit, nullum excepit. quis enim exceptus potest esse, cum ipse dominus persecutionum temptamenta tolerauerit? persequitur auaritia, persequitur ambitio, persequitur luxuria, persequitur superbia, persequitur fornicatio. unde et apostolus ait: fugite fornicationem; nam qua causa fugeres. nisi illa te persequeretur ? est enim malus spiritus fornicationis, est malus spiritus auaritiae, malus spiritus superbiae.

Isti sunt persecutores graues, qui sine gladii terrore mentem hominis frequenter elidunt, qui inlecebris magis quam terroribus animos expugnant fidelium. hi tibi hostes cauendi, hi grauiores tyranni. per quos Adam captus est. multi in persecutione publica coronati occulta hac persecutione ceciderunt.

foris, inquit, pugnae, intus timores. aduertis quam graue certamen sit quod est intra hominem. ut secum ipse confligat, cum suis cupiditatibus proelietur? ipse apostolus fluctuat haeret adstringitur. captiuari se adserit in lege peccati et mortis corpore debellari nec potuisse euadere. nisi esset domini Iesu gratia liberatus.