Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quintus: multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinaui. non est magnum, si tunc a dei testimoniis non declines, cum te nullus adfligit, nullus persequitur. quis enim inoffense sibi prosperorum euentuum secundante successu fieret ingratus ? quis diuitiis

adfluens, iugi salute robustus non ad dei gratiam referat quod sibi illa concessa sint ? denique cum sanctum Iob dominus praedicaret, ait aduersarius: num quid gratis colit Iobdominum?. nonne tu omnia dedisti ei? mitte manum tuam in omnia quae habet, si non in faciemte benedicet. tunc igitur plus probatus est, quando amissis opibus et filiis a domini cultu et gratia non recessit.

sed non unus persecutor est, multos ministros habet. sed non te terreat. per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum dei. si multae persecutiones, multae probationes; ubi multae coronae. multa certamina. tibi ergo proficit quod multi persecutores sunt, ut inter multas persecutiones facilius inuenias quemadmodum coroneris.