Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

filii autem hominum mendaces in stateris ut decipiant. examinat ergo et trutinat deus menta singulorum et quemadmodum pro mensura dat gratiam, ne supra mensuram sit, ita pro mensura dat misericordiam. unde ait: m e nsuram bonam confertam commotam supereffluentem dabunt in sinumuestrum. eadem mensura qua mensi fueritis reddetur uobis. similiter in statera singulorum opera pensantur, ut, si bona malis praeponderant, remuneratio praemii deferatur, si peccata uirtutibus, tristior reum

poena constringat. quod expressum habes ad Timotheum, dicente apostolo Paulo: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quos- dam autem et subsecuntur. similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt.

Omnia ergo a domino deo nostro mensura quadam et pondere fiunt. quis posuit, inquit, rupes in statera? et supra: quis mensus est manu aquam et caelum palm o ? qui nostra examinat, sua utique examinata largitur et saluo omnia decernit examine. ponderat misericordiam, ponderat* t ultionem; in utroque certum pondus habilisque mensura est. unde et Dauid ait: et potum dabis illis in lacrimis [*]( 8*EsaL 28, 17 9*Ps. 61, 10 11 cf. Eph. 4,7 12*Luc. 6,38 19 I Tim- 5, 24 24.25*Esai. 40,12 29*Ps. 79, 6 ) [*]( 1 corde AR oboedientiae M 2 sed] si 0 4 est secundum uolun- tatem av 5 est om.N 11.12 pro mensura] per mensuram ANPTa super NTs 12 mensuram om.P 13 bonaml add. et Pml 14 eadem] add. uero a 16 stateram A opera] facta AOav bona] add. opera AMNv, ante bona add. 0 praeponderentu 17 reram Oml 18 thimotheom OPR 19manifestata Pm1 21 subsequuntur NPRav 22 abscondere A abscondire Rm1 24 inquid Pm1 25 aquas Ov 27 salua AR )

465
in mensura, ne sine moderatione mensurae poenae cumulo grauarentur et sustinere non possent.