Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Suscepit aduocati personam; ipsum enim aduocatum habemus apud patrem. pernoctabat in oratione pro nobis, ut nos suo informaret exemplo, quemadmodum ueniam nostris debeamus exorare peccatis. non enim ideo pernoctaret, quasi qui aliter patrem nobis reconciliare non posset, sed ut qualis aduocatus esse debeat demonstraret, qualis sacerdos, ut non solum diebus. sed etiam noctibus pro grege Christi debeat precator adsistere.

an inpetrandi egebat auxilio, qui facere ipse poterat quod rogabat, quemadmodum ipse dicebat: ego ad patrem uado, et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo hoc faciam? denique alibi ait, cum Lazarum suscitaret: sciebam quod semper me audis, nec quasi infirmus pernoctabat, qui sciebat quod semper auditur, et clamauit: Lazare, ueniforas. locuta est resurrectio, mors recessit.

Suscepit etiam affectum rei et stetit ante iudicem reus nec dedignatus est dominus omnium praesidis uilitatem. interrogatus tacebat. ostendens non in clamore uocis nec in forensis adsertione patrocinii. sed in conscientiae integritate esse innocentiae defensionem nec salutem corporis ambiendam, sed animi puritatem. denique. qui Susannam absoluit tacentem, se obtulit morti; in illa causa. ut nemo desperaret, in hac, ut redimendae uniuersitatis sacrificium [*]( 4*Ioh. 10,11 6 cf- Luc. 15, 5 9 cf. I Ioh- 2, 1 10 cf. Luc. 6,12 17 Ioh. 14, 12—13 19*Ioh. 11, 42 21 Ioh. 11, 43 cf. Ioh. 11, 25 24 cf. Matth. 26, 63 ) [*]( 1 etj ex M 3 suscepit a oportet 0 7 honeris MPRm1 9 Saseepit] pergii A 12 pernoctauit ed Rom. b 16 qui] quia Mm2N 17 quaecumque AR quocumque Pml 19 resuscituret av 20 nee seripsi hic codd- m 23 iudi cem] add. quasi GMNTa tamquam v 24 omnium dominus 0 25 non om.AGMPE 26 ease om.O 27 salutis APB anime Eml 28 cansam a, add. ostendit av 29 disperaret NPml Jbanc Mml )

462